- VIRGO
- I.VIRGOGraece Παρθένος, inter Minervae cognomina, apud Athenienses, uti vidimus supra ubi de Nuptiis.Sed et Sesti Iovis et Virginis Heroum Plinio memoratur, l. 10. c. 4. Est percelebris apud Seston urbem aquilae gloria: edueatam a virgine retulisse gratiam, aves primo, mox deinde venatus aggerentem. Defuncta postremo in rogum accensum eius iniecisse sese et simul conflagrâsse, Quam ob causam incolae, quod vocant Heroum, in eo loco fecêre, appellatum Iovis et Virginis, quoniam illi Deo ales ascribitur. Ubi quid Heroum, fuse exonit Cael. Rhodig. l. 17. c. 18. Vide et supra aliquid.II.VIRGOapud Athenienses, alia ἐπίκληρος, seu Orba, quae fratres non habuit; alia ἐπίκροικος, quae cum fratres haberet, dotem certam, e bonis paternis, auferebat, dicta est. Illae iterum vel erant egenae, quibus proximi, si nollent eas ducere, dotem dicebant, dabant, αἱ κλῆρον οὐκ ἔχουσαι πατρῷον; aliae dotales, quae totam hereditatem in dotem afferebant, vide supra ubi de Epicleris. Gentis his en uptio fuit vetita, teste Isaeô et Demosth. οὐκ ἐξῆν ταῖς ἐπικλήροις ἔξω τῆς ἀγχιςτείας γαμεῖν. ἀλλὰ προσῆκον ἦν αὐταῖς μετὰ τῶν χρημάτων τῷ ἐγγύτατα γένους συννοικεῖν, Non licebat Virginibus ἐπικλήροις extra eognationem enubere, sed oportebat ipsas una cum bonis proximo agnato nubere. Neque vero Athenis solum sed etiam in aliis Graecorum civitatibus. Diodor. enim Sic. l. 12. in Solonis et Charondae legibus, ita cautum fuisse hac de re testatur, Κελεύει ὁ νόμος τῇ ἐπικλήρῳ ἐπιδικάζεςθαι τὸν ἔγγιςτα γένους, ὡσαύτως δὲ καὶ τὴν ἑπίκληρον ἐπιδικάζεςθαι τῷ ἀγχιςτεῖ: ubi ius idem in viros ac mulieres statuitur; ut proximus Agnatus cum ea femina, ad quam gentis hereditas est devoluta, iudiciô experiri possit, si nuptias ex lege recuset: et vice versâ Virgo aut Mulier, in casu simili. Simillima fuit lex Mosis, de qua extremo c. Numerorum agitur, ubi de filiabus Tzelophchadi Deus consultus ita respondit, v. 6. 7. Hoc verbum quod praecipit Iehova de filiabus Tzelophchadi, dicendo, cui bonum videbitur in oculis suis, nubent: veruntamen in familia Tribus paternae suae nubunto. Nam non avertetur possessio in filiis Israelis a Tribu in Tribum: quum filii Israelis adhaerebunt quisque possessioni, Tribus paternae suae. Quapropter quaecumque filia e Tribubus filiorum Israelis est haeres possessionis, alicui e familiae Tribus paternae suae nubito etc. E quibus sequitur, B. Virginem, ut quae ἐπίκληρος erat, non solum eiusdem fuisse Tribus Iuda cum Iosepho, cui erat desponmsata: sed etiam ex eadem gente et coguatione, nempe Davidiaca. Quare vere et docte Epiphanius, contra scelestissimum Haereticorum genus, Antidicomarianitas, scribit, Mariam Iosepho esse traditam, κλήρων εἰς τοῦτο ἀναγκασάντων ἀυτὴν ἥκειν, quum iura hereditatis, quam possidebat, eo ipsam adegissent. Ubi quod Epiphanius bona, quae tum B. Virgo obtinebat, κλήρους appellat, non κλῆρον; videtur id innuere; una cum Patris hereditate, etiam aliorum agnatorum bona ad ipsam fuisse devoluta. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 1. §. 13.III.VIRGOinter sidere et signa Zodiaci XII. relata, ex vulgari senteutia. Astraea fuit seu Iustitia, vel Aequitas. Hinc Aratus,——— ——— Καὶ ἓ Δίκην καλέουσι,——— ——— Et Iustitilam vocit ârunt.Illa namque, hominibus ab aequitate declinantibus, ad Superos transiisse credita est, ut Nigidius docet, apud Germanici Interpretem. At continuo ante legas ibid. Nonnulli eam esse Cererem, eo quod spicas teneat; alii Atergatin; quidam vero Fortunam pro eo, quod sine capite Astris infertur. Similiter Hyginus in hoc Signo, c. 25. Poetici Astronom. Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixerunt. Et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius nimium ebscurum videtur. Festus Avienus in Arati Phaenomenis:Aut Pelusiaci magis et Dea litoris Isis,Digna tori consors, et cura latrantis Anubis:Seu tu diva Ceres.Sed nil attinebat, pro diversis afferre opinionibus, quod aliis sit Isis, aliis Ceres. Nam quae Isis Aegyptiis, ea Ceres Romanis. Esse vero Cererem potius, quam Fortunam, eô comprobatur, quod spicam manu teneat; ut mox subicit Avienus:——— Sic nam sibi fragrat aristaEt seu Siriacô torretur spica calore,Protentata manu etc.Nec abludit, quod quibusdam Atergatis fuerit credita, namque eandem Atergatim cum Cerere esse, ostendit Vossius, de Idolol. l. 2. c. 55. aliis autem Virgo non Iustitia aut Ceres est, sed Concordia vel Pax. Pro Cerere est Virginis imago in veteri Veneta Hygini editione expresse, ubi spicas manu tenet.. Sed pro Concordia aut pace, est illa veteris MS. a Commelino in Hygino suo, item ab H. Grotio in Arateis Germanici, efformata, manu dextrâ olivam, sinistrâ casuceum tenens. Concordiam vero et Pacem inter Numina fuisse habitam, satis constat: Namque Concordiae templum fuit in Capitolio, iuxtaaedem Iunonis Monetae; Pax vero templum habuit Foro proximum, quod caesar quidem Claudius exorsus exst, Vespasianus vero absolvit. vide iterum Vos. de Idolol. l. eôd. c. 36. Historiam si respiciamus, Virgo haec Erigone fuit; cuius Pater Icarius (qui tempore Amphictyonis Atheniensium Regis vel potius Erichthonii, ob quadrigarum inventum, inter fidera relati Heniochique seu Aurigae dicti, floruit) cum a Libero vini faciendi modum edoctus, a rusticis venenum ab eo sibi propinatum ratis occisus esset; filia, luctûs impatiens, laqueô vitam finivit, atque ob hanc in Patrem pietatem in caeleste Virginis signum conversa credita est, ut inter alios refert Hyginus, Fab. 216. apud Eundem, de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 13. Vide quoque in voce Erigone. Inter desiderata Seldeni, de Synedriis veter. Hebraeor. l. 3. c. 16. §. est 9. cuius argumentum: Commentum Orientalium vetustissimum de Virginis, velut in Ebraeorum terra, cibantis Puerum, cui nomen Iesu imagine invisibili, in pirinmo signi Virginis Decano semper ascendente. Albumasaris Mahumedani et R. Abenezrae Iudaei, ea de re, e Persarum aliorumque scitis antiquissimis traditiones. Numina tria Barbarica cum signo illo coorientia. Etiam in Christanismo veteri, persuasio habita de Virgine Deipara, in signo Virginis, denotata. Item §. 10. De codice sub titulo de Vetula P. Ovidio Nasoni per ridiculam Christiani alicuius, ante saecula aliquot, sive ignorantiam, sive impostutam tributo, in quo paraphrasis metrica, sed miserrima, disciplmae illius Albumasarianae, de primo Virginis Decanô exoriente. Qua de re et tres §. seqq. quos vide.IV.VIRGOit Pallas, numerus Septenarius Veter. dictus, vide supra Septem.V.VIRGOnomen aque Romae olim nobilissimae erat, quemad modum et Martia, quae prius Anceia, ab Anco Martio Rege, postea a Q. Martio Praetore in Urbem invecta et instaurata est. Meminit utiusque Martialis, l. 6. Epigr. 42. v. 16.Ritus, si placeant tibi Laconum,contentus potes aridô vapore,Crudia Virgine Martiaque mergi;Quae tam candida, tam serena lucet,Ut nullas ibi suspiceris undas,Et credas vacuam nitere Lygdon etc.Gelidissimam Virginem, ut et tactu iucundissimam, sicut haustu Martiam, refert vocatque Plinius, l. 31. c. 3. quod nullis sordibuspollueretur, dictam ultu cassiodorus, l. 7. c. 6. Var. In hac post pilae lusum lavari consuevisse, idem innuit Martialis, l. 14. Epigr. 163.redde pilam, sonat aes thermarum, Indere pergis?Virgine vis solâ lotus abire domum?Nempe cum Thermae clausae erant, id fiebat: de quibus cribit Capitolinus, c. 24. extr. ante alexandri Severi tempora, numquam ante auroram apertas fuisse et semper ante Solis occasum claudi consuevisse; ipsum vero Imperatorem publicarum Thermarum luminibus oleum addidisse, quo et noctu paterent: quod etiam fecisse Lyconem Philosophum iuventuti Graecae, scribit Laertius in eius vita. Thermis autem apertis, post pilae lusum calidis balneis lavari fuisse solitos, tradit Galenus, l. de parvae pilae lusu. Vide Hieron. Mercurialem, de Arte Gymnastica, l. 1. c. 10.VI.VIRGOnondum desponsata, quantâ sollicitudine olim custodiri solita fuerit a Parentibus, supra diximus, ubi de Oecuria, item Virginitate.Eodem facit, quod illis, ut et Matronis, Eunuchi custodes comitesque additi leguntur, qui ideo quibusdam videntur dicti, quod tutius possent τὴν εὐνὴν ἔχειν καὶ φυλάσσειν, aubile observare ac kcustodire. Ita autem servabantur, ut nec aspicerent vios ad iustam usque et iam pene consponsam aetatem. Unde Statius, l. 1. Theb. v. 536.——— Nova deinde pudoriVisa virûm facies ———Eminus tamen e turribus hostiles copias contemplari, receptus mos fuit. Ovid. l. 8. Met. v. 14. 17. 19.Regia turris erat, vocalibus addita muris,Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi,Tunc cum pax esset: Bellô quoque saepe solebatSpectare ex illa rigidi certamina Martis.Cuiusmodi speculationes ex Homero notissimae, vide Barthium, Animadvers. Papin. ad l. 7. Theb. v. 24.Nondum hostis eirda, trepido tamen agmine matresConscendunt mures ———Coeterum,——— servabat nata Penates,Idem Poeta, ubi vide iterum de Virginibus data cura servandarum aedium, Barthium modo dictum. Etiam vestitus congruebat; namque stolâ, quae ad imos usque pedes demissa, velôque cum in publicum prodirent, illae apud Veteres usae. Unde Plut. in Lycurgo, attentiorem a Numa, quam abillo, circa Virgines, curam adhibitam fuisse, ait; cum Lyeurgi in stitutione Virgines nudis femoribus incoedentes, locum sermonibus Poetarum praebuerint. qui eas φαινομηρίδας propterea appellârunt: Non enim Virginalis tunicae alas ab inferiore parte consutas esse voluit, quae proin apertae totum femur simul in incessu nudabant. Erant interim ita longi fluentesque hi pepli, ut evotes oras manuum alterâ attollere cogerentur (qualem Medeam defcribitApollonius Rhodius, l. 4. v. 45.) zonâ ad ventrem, fibulâ ad humeros su ccinctae, colore candidô, de quo iterum videndos Barthius, ad l. 2. Theb. v. 230. ubi habitum verendum hunc vocat Papinius. Sed quid de Lycurgo mirum, cum teneriorem hunc sexum, omni etiam habitu positô, in Gymnasiis exerceri voluerit; ut ex illis Propertii, l. 3. Eleg. 13. v. 1. clare elucet,Multa tuae, Spartae, miramur iura palaestrae,Sed mage Virginei tot bona Gymnasit.Quod non infames exsertet corpore ludos,Inter luctantes nuda puella viros:Cum pila veloces fallit per brachia iactus,Increpat et versi clavis adunca trochi:Pulverulentaque ad extremas stat femina metasEt patitur durô vulnera pancraetiô.Nunc ligat ad caestum gaudentia braechia loris,Missile nunc disci pondus in orbe rotat.Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit,Virgineumque cavô protegit aere caput.Vide quae de Virginibus similia habet Xenophon, de Rep. Laced. Plut. in Lycurgo, vetus Poeta, apud Ciceronem, Tuscul. l. 2. Claudianus de Manlii Consul. etc. Hinc et, contra aliarum Gentium morem, Virgines Lacaenas, intectâ facie, mulieres opertâ, in publicum prodiisse, clem. alexandrinus docet, Paedagog. l. 2. c. 10. additâ ratione, quod hae Martium iam nactae cui soli placere deberent, faciem merito tegerent extra domum et viriconspectum. illae, faciem ostentando, Maritos captarent. Praeter Stolam, pallium quoque sive Pallam gestârunt; sicut et Matronae, a quibus in hoc distinguebantur, quod Matronae sertis crinibus, i. e. crinium sertis, ornarentur; quod nec Libertinis licebat: cui dein novum discrimen a Senatu adiectum, scil. Vittae sive faciolae, quibus et stolâ semper, praecipue a Poetis, Matronae denotantur. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 3. c. 17. Interim et Virginum nondum nuptarum fuisse vittas, docet illud Val. Flacci, Argonaut. l. 8. v. 6, Ultima Virgineis tum flens dedit oscula vittis. De Virginum Inauribus, vide Casp. Bartholinum, l. de Inaurib. Veter. de aliis circa vestitum observandis, Rubenium de Re Vestisria, Anselm. Solerium de Pileo, Alios. Capillos quod attinet, cirratae illae erant, et crinem in vertice concumulatum et colligatum gerebant, absque ulla διακρίσει, sicque a mulieribus distinguebantur, Tertull. de Virgin. veland. antiquitus vero coma illis soluta ac libera fuit, ut ex priscis monumentis passim liquet. Unde de Venere Virg. l. 1. Aen. v. 323. —— dederatque comam diffundere ventis. At coma coacta coronataque, argumentum habebatur vel instantis vel iam praesentis laetitiae coniugalis. Claudian. de Raptu Proserpinae, l. 2. v. 149.—— libertatemque comarumIniecta voluit tandem frenare corona.Erant autem Virginum coronae, oleaginae inprimis, quod haec arbor Palladi sacra: aliquando e pinu, quae virginitatis symbolum fuit, uti decet dianae scerdos, apud Achill. Tatium. l. 8. ex foeniculo quoque, et populo, sed haec non nisi in choreis intemperantioribus, qua de re vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 15. Prius tamen, quam frenarent hôc pactô comam, de crinibus aliquid Minervae ponebant, vel matribus rrelinquebant, quo de ritu fuse Barthius, ad l. 2. Theb. v. 255. pupas eriam Veneri sacrificabant, quo de ritu vide supra in Poppea. Porro cuiquam temere osculum dare aut accipere, illis non licebat: Ne Sponso quidem, nisi semel tantum, Sponsaliorum confirmandorum causâ, Quô factum, ut, quae praebuerat osculum, esset quasi Uxor, vel plus quam Sponsa, uxorque aut maritus osculô tantum putaretur, Quintilian. Declam. 370. quod tamen Cuiacius de osculi specie, quae suavium dicta est, intellectum solum vult: Verum hac de re paulo latius diximus, ubi de osculis. Et hinc, cum ad Maritum deduenda erat, e gremio Matris vi simulatâ abripi Virgo solebat, neque ipsa limen Mariti calcabat, quasi sponte ingressura, sed a Pronubis sublata intrô portabatur, ut videre est apud Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. et supra passim. Sed nec ipsi Virgini, cui vellet, nubere licebat, verum desponsanda erat, ex Lege. Et quidem apud Athenienses, Pater filiae eam despondebat: despondebat quoque frater Germanus, si Pater non esset, neutrô horum superstite, Avus Paternus etc. qua de re vide supra, ubi de Nuptiis. Addam hîc saltem, quae apud Hebraeos, circa Virgines desponsandas, erant in usu, Et quidem, puella usque ad annum 12. diemque insuper unicum, Minor, ab iis nuncupabatur, nisi manifesta praeproperae pubertatis signa nomen iuvenculae, Gap desc: Hebrew forte anticipâssent. Per sex. qui sequuntur, menses, Gap desc: Hebrew seu Iuvencula, dicta est, et pro Gap desc: Hebrew seu annis maiore, habita. Dein Gap desc: Hebrew seu pubertatis erat planae. Erant autem minores puellae in potestate patria, non omnino sua; uti etiam Iuvenculae, ab ipsis Natalibus, usque ad plenam libertatem, tametsi minor persex postremos menses non esset: quod petunt ex Deuteron. c. 22. v. 16. Filiam meam huic viro dedi in Uxorem. Et quidquid bonorum filiae, ante plenam pubertatem et perfectas nuptias advenerat, Patri cedebat; neque infra hanc aetatem Sponsalia aliter, sive numwulô, sive libellô, fiebant, atque ex paterno duntaxst consensu conventioneque. formula erat haec, Ecce filia tua N. sit Sponsa mihi hoc nummulô. Aut, Filiam tuam N. mihi hôc nummulô spondes? Cui Pater, Despondeo eam tibi; aut, Do eam tibi. Exactâ vero pubertate plenâ. desiit potestas patria suaque incipiebat; a quo tempore ipsa Virgo rite contrahebat: idque per Internuntium, sive Proxenetam, quem Gap desc: Hebrew seu Apostolum dixêre. Auspicabantur autem, ex more veteri, uti res alias, ita etiam Sponsalia contrahenda a sacra benedictione, quae Sponslibus propria haec erat:benedictus sis Domine Deus Rex Mundi; qui sanctificavit nos praeceptis suis et incestu nobis interdixit, atque ut a sponsis abstineremus cvoluit, sed Uxores tam thalamô, quam Sponsalibus coniunctas, nobis perroisit. Benedictus, qui sanctificavit populum suumIsrael, per thalamum et Sponsalia. Fiebatque ritus hic adhibiô vini, alteriusve potus, qui in usu, poculô; de quo, peractâ benedictione, Sponsi gustabant. Peractis Sponsalibus, praestituta erant tempore morae, quâ ante deductionem uti licuit: Neque minor deponsata, nisi tam ipsa quam Pater, adsentiret, deduci a Sponso poterat, ante duodecimum Annum, seu antequam Gap desc: Hebrew Iuvenculaseu facta fuisset. Etiam postea roganda erat, ut libenter deduceretur, atque per mensse 12. a die, quô rogabatur, putandos, pro arbitratu suo, deductioni ac Nuptiis rite satis obstare poterat, idque ut interim se futuro coniugio perornaret aptaretque. Hôc morae tempore, pacta dotalia inibantur, et dos Virgini Sponsae constituebatur a Sponso, ut fere ἀντιφέρνη seu Donatio propter nuptias, iure Caesareô adhiberi solita, neque ea minor 50. siclis seu 200. Zuzis: in Sacerdotali autem genere illa duplicabatur. Vide supra, ubi de Dote. Dotalis autem Syngrapha hunc fere in modum concipiebatur: Die N. mensis N. annê iuxta calculum nobis in usu etc. ad fluvium N. N. filius N. dixit N. Filiae N. Virgini, Sponsa sis mihi in Uxorem, iuxta institutum Mosis et Israelitarum. Et ego, Deô volente, colam honorabo, sustentabo, alamque et vestiam te iuxta morem maritorum Iudaeorum, qui honorant, sustentant, cibant, alunt, vestiumque Uxores suas, ut decet. Do etiam tibi, ut Virginitatis tuae dotem, argentum 200. Zuzuorum, id est, 25. Zuzos argenteos, qui tibi ex Lege competunt; praestituturus etiam tibi alimenta tua, vestimenta tua, et quae tibi sufficiant et concubitum tecum; iuxta morem universae terrae. Assensum item praebuit illa N. ut esset illi N. in Uxorem. Voluit etiam et adiecit ille illi, in princialis dotis incrementum, summam N. Et bona, quae attulit ipsa Sponsa (Niduna vocant, quod idem cum dote in iure Daesar.) aestimantur summâ N. totum autem Sponso hinc acceptum, in eius possessionemptransit et illius fit potestatis, atque ut creditum ex eiusce Fide pendet. Et sic nobis dixit Sponsus ille N. In me recipio praestare, in me recipio praestationem totius ipsius dotis, etiam bonorum, quae secum ipsa Sponsa iam attulerit aut postmodum sibi acquisiverit, item et Dotis incrementi conditionumque qualiumcumque ad dotem attinentium, nec in me solum, sed etiam in heredes meos, qui mihi suctesserint et in omnem substantiam meam pretiosiorem, possessionem, possessionesque qualescumque sub caelo quae sive nunc mihi sunt, sive imposterum fuerint, etc. Dote sic constitutâ, moraeque tempore ad finem perductâ, deductio fiebat. Sed nec pridie Sabbati aut postridie, neque ipsô Sabbatô, aut aliô die festô; quin nec intermediis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus: nempe 5. qui inter Pascha et sequentem septimum, et sex, qui inter Scenopegiam et octavam, habebantur. Namque epulum a Sponso, ubi Virgo erat Sponsa, per dies a deductione minimum septem, late lauteque celebrandum erat, cuius manifesta in Euang. Vestigia sunt, ubi et Architriclini, qui epulis praeerat, meentio, Iohann. c. 2. v. 9. proin ne cpulari apparatu forte violaretur Festum, dies illos eximi placuit. Sollennis vero Virginis deductioni quarta feria erat, seu Mercurii dies, quemadmodum Viduae ac Vitatae deductioni quinta seu Iovis maxime idonea habita est, civus ritus rationem exponit Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 11. Sed nec deductio suâ benedictione carebat: quae vel in domo, ubi epularis illa laetitia et thalamus, in quem Sponsa deducenda; vel in alio quovis loco, ex more huic rei praestituto, adhibebatur; nec sine praeeunte iterumvini poculo, eiusque benedictione. Decem autem ad minimum, iique maiores aetate atque ingenui benedicticoni huic adesse tenebantur, cuius haec formula: Benedictus sis Domine Deus noster, Rex Munidi, qui universa creavit in gloriam suam. Benedictus sis Domine Deus noster, rex mundi, Creator hominis. Benedictus sis Domine Deus noster, qui creavit hominem ad similitudinem suam et ad similitudinem imaginis Archetypi sui, et praeparavit ei ex se ipso structuram. (oeminam) Benedictus sis Domine Deus noster, Crea. tor hominis; gaudendo gaudebit, et exsultabit sterilis colligendo liberos suos in sinum suum in laetitia. benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sion in liberis suis. Laetando latari fac par hoc amatum, iuxta laetitiam a te donatam creaturae tuae, in horto Eden, ab antiquo. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sponsum et Sponsam. Benedictus sis Cominae Deus noster Rex Mundi, qui creavit gavidium et laetitiam Sponso et Sponsae exsultationem, eantum hilaritatem, iubilationem, amorem, fraternitatem, pacem et amicitiam. Confestim domine Deus noster, audiatur in Urbibus Iudaeae et in plateis Ierusalem vox gaisdii et laetitiae, vox Sponsi et Sponsae, vox affectus mutui Sponsorum ex thalamo suo et pueri e choro modulationis suae. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sponsum cum Sponsa. Praeibatque hanc benedictionem, vel maximus natu ex illis decem praefatis testibus, vel dignissimus. Sequebatur dein deductio in thalamum, quam Introductionem in Chuppam i. e. in thalamum nuptialem appellabant, indeque Sponsa omnimodâ ratione perfecta Uxor regulariter habebatur. Fiebat autem id ´primô Nuptialis convivii die, omnibusque convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant observandique, Matth. c. 25. v. 10. etc. Vide praefatum Seldenum, l. eôd. c. 13. et seqq. ubi de aliis quoque minorum gentium ritibus, Annulo, coronis, frumento spargendo, myrto ac palmarum ramis praeferendis, velamine Sponsorum et Paranymhis, erudite disserit. Inprimis Pontisici M. praeter Viduam Antecessoris, non alia quam Virgo (uti et Regi Sacrorum apud Athenienses, videsupra voce Rex) duci poterat: Neque vero cuiuscumque generis, sed ea duntaxat, quae, Gap desc: Hebrew seu Minoris aetatem egressa, scil. annos 12. praeter diem unicum, nondum plenam pubertatem seu annos 12. et 6. menses, attigerat: sed intra τῆς Gap desc: Hebrew seu Iuvenculae, seu sex, qui excrescebant, mensium aetatem constiterat. Quod colligunt Doctores, ex Levit. c. 21. v. 13. Feminam accipiat in Virginitate suae etc. Idem, l. 1. c. 7. Nec omittendum, Virgines occidere non licuisse, apud romanos. Sueton. Tib. c. 61. ubi de ruina Seiani: Viginti unô die abiecti tractique sunt. ——— Immaturae puellae, quia more traditô nefas esset Virgines strangulari, vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Quod et Dioni notatum in filia Seiani, et in beatissimis Virginibus, auqe pro Christo sanguinem fuderunt, sepe factum, ex Martyrologiis scimus. Cui similis religio Triumviros incessit, cum proscriptionis tempore praetextatum quendam, ut occidi posset, togam virilem induere iusserunt, ut narrant Apoianus et Dio diem. vide Casaubon. ad l. etc. Dionis locus de filia Seivani sic habet, Τά τε παιδία ἀυτοῦ, κατὰ δόγμα ἀπέθανε, τῆς κόρης, ἣν τῷ τοῦ Κλαυδίου υίεῖ ἐγτεγυήκει, προδιαφθαρείσης ὑπὸ τοῦ δημίου, ὡς οὐχ ὅσιον ὂν παρθενευομένην τινὰ ——— ἀπολέςθαι. De Virginibus apud Athenienses ἐπιπροίκοις et ἐπικλήροις, mox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.